- MANUS Justitiae
- MANUS JustitiaeGallis vocatur Virga Regia seu Baculus, Imperii nota adeo insignis, ut eius traditione Regia dignitas resignata intelligeretur. Ita enim Guntrannus Childebertum nepotem sibi successorem declaravit, ut auctor est Greg. Turonens. lib. 7. c. 73. E quo sic Aimoinus l. 3. c. 69. Rex Guntrannus datâ in manu Regis Childeberti hastâ, ait, Hoc est indicium, quod tibi omne regnum meum tradidi. Ex auro fuit, et baculi pastoralis formam quodammodo, atque ideo hastae, cum longior esset et staturae Principis par habuit, uti docet Monachus Sangall. de Gestis Garoli M. l. 1. c. 19. in apice manum praeferens ex ebore, uti legimus apud Car. du Fresne in Ordine ad consecrandum Regem, editô a Renato Benedicto: Positis super altare coronâ regiâ, gladiô in vagina inclusô, calcaribus aureis, sceptrô deauratô et virgâ ad mensuram unius cubiti vel amplius, habente desuper manum eburneam. Quemadmodum in summitate sceptri Regalis Anglici, apud Bromptonum, ubi de coronatione Richardi I. signum aureum Crucis; in alio, columba erat, apud Matth. Paris, ubi de eodem Ricardo. Eadem Virga virtutis atque aequitatis, dicitur in oratione, quam Archiepiscopus, cum ea Regi porrigitur, sinistrâ manu gestanda, pronuntiat, ut est apud Menandum p. 282. Et in Cod. eodem Senonensis Eccl. cum sceptrum datur, Regem sicalloquitur Pontifex: Accipe sceptrum insigne regnantis; quô significatur regula dicinae aequitatis, quae bonos regit et malos conterit. In hac virga Regni disce amare iustitiam et odisse inquitatem etc. Vide plura suprâ in voce Baculus. Addam hîc saltem, ex Ruellio, in Pompa funebri Caroli III. Ducis Lotharingiae p. 161. apud Car. du Fresne, Duces Lotharingiae, perinde ac Francorum Reges, Manum Iustitiae, gestare.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.